라틴어 문장 검색

Bonus princeps neminem sine poena punit, neminem sine dolore proscribit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:15)
Minus ergo punientur, si loco poenæ corporalis taliapatiantur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:41)
ne quis praepropere raperetur studio vindictae, et ipsa deliberationis immaturitate puniret innoxium, aut poenam acerbaret irati:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:4)
hinc est 'moerorum' pro 'murorum' et e contra 'punio' pro 'poenio', quod verbum a poena venit, hinc est et Punica regna vides, cum Poenos ubique legerimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 244)
ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:5)
— Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:10)
aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:2)
"quodni me veterum poenas sancire malorum gentibus et diros sinitis punire nepotes - arcem hanc aeternam, gentis sacraria nostrae, testor et Elvsios, etiam mihi numina, fontes - , ipse manu Thebas correptaque moenia fundo excutiam versasque solo super Inacha tecta effundam turres aut stagna in caerula verram imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum Iuno suos colles templumque amplexa laboret."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권90)
Nil minus quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si iudicio lata est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:1)
Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 173:4)
Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque se hostem a senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogauitque quale id genus esset poenae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 2:1)
Quanta fortitudine dimicarint, testimonio est quod aduerso semel apud Dyrrachium proelio poenam in se ultro depoposcerunt, ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 3:1)
et bene 'memores', quia etiamsi non statim puniant crimina, sunt tamen memores, ut Horatius raro antecedentem scelestum deseruit pede poena claudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5438)
stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 206:1)
inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 23:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION