라틴어 문장 검색

Quae (ut Aristoteles affirmat) tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis, ocularis pupula neutrubi inclinata, rectissime cernit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 12:2)
nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita ut non eminus appareret, figura bene compacta membrorum, staturae procerae humilis, cruribus exstanteque mediocriter ventre.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 7:2)
"Dextra laevaque cautibus cavatis proserpunt et longa colla porrecti saevi dracones inconnivae vigiliae luminibus addictis et in perpetuam lucem pupulis excubantibus."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:106)
"sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:121)
"et diu quaeres dexteram quae tuas expugnavit pupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies de quo queraris."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:84)
mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis;
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:2)
Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
Eodem modo si, ante fili bombycini inventionem, quispiam hujusmodi sermonem injecisset:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:1)
Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obvium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:2)
Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem, rabie fera carens dum breve tempus animus est.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6316)
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum delicias et panniculus bombycinus urit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI134)
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se pupula, cum sentire colorem dicitur album, atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, nec refert ea quae tangas quo forte colore praedita sint, verum quali magis apta figura, scire licet nihil principiis opus esse colore, sed variis formis variantes edere tactus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:8)
ut, lacerato oculo circum si pupula mansit incolumis, stat cernundi vivata potestas, dum modo ne totum corrumpas luminis orbem et circum caedas aciem solamque relinquas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:8)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION