라틴어 문장 검색

auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat.
(아풀레이우스, 변명 69:6)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
ueritas olim interuersa nunc se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.
(아풀레이우스, 변명 81:8)
Ac primo comperi eum pecuniam cuiusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:4)
condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:2)
sed initium detegendae saevitiae praebuit interversis patroni rebus ad accusandum transgrediens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem ob flagitia vinctum a Vetere Asiae pro consule exolvit Nero in praemium accusationis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장2)
cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장9)
ipse abunde ratus si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장8)
indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita quadragies sestertium constitit, alteri pluris aliquanto rosaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 3:2)
creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:2)
Aes alienum Augustus cuiusdam senator is cari sibi non rogatus exolverat numerato quadragies.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 23:1)
Huius Hirri villam, quamvis non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies HS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:3)
Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam videtis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:7)
iam sestertium quadragiens redegi parte vendita Baeticorum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:4)
Sed hoc votum meum bonitati tuae reservatum est, quia mater Romani liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION