라틴어 문장 검색

"Aulaeum tragicum dimoveto et siparium scaenicum complicato et cedo verbis com- amnibus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:17)
Solidum est quando non longitudines modo et latitudines numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quas pyramidas appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, κύβουσ illi, nos quadrantalia dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 4:1)
consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII73)
Hinc aequalia sunt tempora quibus corpus unum de loco A cadendo provenit ad centrum S, & corpus aliud revolvendo describit arcum quadrantalem ADE.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 36:2)
Unde datur tum tempus descensus de loco quovis ad centrum, tum tempus huic aequale quo corpus uniformiter circa centrum globi ad distantiam quamvis revolvendo arcum quadrantalem describit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 38:4)
Et diviso arcu quadrantali AC in particulas innumeras aequales Pp &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 29:13)
tempore autem toto CPA, velocitates genitae erunt ad invicem ut rectangulum ½SP × CA & triangulum SCG, sive ut arcus quadrantalis CA ad radium SP.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 29:22)
Motus autem Terrae totius circa axem illum, ex motibus particularum omnium compositus, erit ad motum annuli circa axem eundem, in ratione composita ex ratione materiae in Terra ad materiam in annulo, & ratione trium quadratorum ex arcu quadrantali circuli cujuscunque, ad duo quadrata ex diametro;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 60:1)
Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:1)
nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 181:2)
Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION