라틴어 문장 검색

Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 10:1)
Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 6:1)
Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 21:1)
quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere, 'cum multis mortalibus' Metellum in Capitolium venisse dixit ἐμφατικώτερον quam si 'cum multis hominibus' dixisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 5:2)
pyrricham saltauerunt Asiae Bithyniaeque principum liberi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:4)
per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 2:1)
item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanae singulis optulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:5)
inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:1)
Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 6:1)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION