라틴어 문장 검색

auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat.
(아풀레이우스, 변명 69:6)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
ceterum coloniae Capua atque Nuceria additis veteranis firmatae sunt, plebeique congiarium quadringeni nummi viritim dati, et sestertium quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장2)
cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장9)
Quos quo facilius repellerent, si forte bellum renovare conarentur, ad classes aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque civitas daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis Delum sunt collata:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama distulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 33장 1:5)
modo quadringenos, modo trecenos, nonnumquam ducenos quinquagenosque nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 2:2)
diuisis populo uiritim quadringenis nummis senatorum nobilissimo cuique, sed a re familiari destituto annua salaria et quibusdam quingena constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 1:4)
neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones plausuum genera condiscerent - bombos et imbrices et testas uocabant - operamque nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu, pu[e]ris ac sine anulo laeuis, quorum duces quadringena milia sestertia merebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:2)
indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita quadragies sestertium constitit, alteri pluris aliquanto rosaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 3:2)
quadringenis in punctum sestertiis aleam lusit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 3:2)
indicebat autem aliud alii eadem die, nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:2)
Aes alienum Augustus cuiusdam senator is cari sibi non rogatus exolverat numerato quadragies.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 23:1)
Huius Hirri villam, quamvis non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies HS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:3)
iam sestertium quadragiens redegi parte vendita Baeticorum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION