라틴어 문장 검색

quae dum Hellespontiacos pontes, et discidio quodam fabrili, mare sub imo Athonis pede quaesitum exponunt et turmatim apud Doriscum exercitus , concordante omni posteritate, ut fabulosae sunt lectae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 7:2)
Nonne jam pridem absque omni refrenationis obstaculo, liberas quaerendi habenas exposui?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:18)
non enim, ut quaereremus, exposuimus, sed ut explicaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:4)
Qua re quoniam mihi levius quoddam onus imponitis neque ex me de oratoris arte, sed de hac mea, quantulacumque est, facultate quaeritis, exponam vobis non quandam aut perreconditam aut valde difficilem aut magnificam aut gravem rationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti, cum mihi in isto studio versari adulescenti licebat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 135:2)
nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:1)
'Atqui' inquit [Sulpicius] 'hoc ex te, de quo modo Antonius exposuit, quid sentias, quaerimus, existimesne artem aliquam esse dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 102:1)
causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire, nautae contractum cum ventis degere bellum, nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum semper et inventam patriis exponere chartis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:2)
Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis clarandumst, plane si res exponere avemus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:1)
finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii , quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 203:3)
Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur - sed tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nominetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:1)
quaeras putemne talem esse qualis modo a te sit exposita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 57:6)
'Peto igitur' inquit Crassus 'a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis oneris ab horum adulescentium studiis imponitur, ut exponas, quid eis de rebus, quas a te quaeri vides, sentias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 207:1)
Tu autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circumdedisti, hoc facilius nobis expones ea, quae abs te de officiis praeceptisque oratoris quaesita sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 264:2)
C. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de facti appellatione quaeruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:1)
de qua ratione tota iam videtur mihi exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION