라틴어 문장 검색

a mediatione usque ad plenilunium est calida et sicca sicut aestas;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:7)
a plenilunio usque ad secundam mediationem est frigida et sicca sicut autumnus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:8)
Terrebat autem nos plenilunium noctis, et planities supina camporum, nulla (si occupasset artior casus,) latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 14:1)
Nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperi, malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus, sepulchrorumque horrores, et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana, pronuntiatus reus capitis interibat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 14:1)
Et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 7:3)
Sed in febris laudibus etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 4:1)
quinetiam observari solent acerrima frigora in pleniluniis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:2)
et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장26)
nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장85)
Aestiva quartana fere brevis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장51)
Quartana aestiva brevis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장134)
Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장3)
Et quartanae quidem simpliciores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장6)
Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장10)
et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION