라틴어 문장 검색

Regina, dum tu flebiles questus cies
(세네카, Phoenissae 395:1)
illic umbrarum tenui stridore volantum flebilis auditur questus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:57)
quorum preces lacrimaeque - in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in vestibulo curiae profuderunt - ingentem misericordiam patribus ac populo moverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 266:2)
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto, Flebilis et mestus dat inanes undique questus, Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:5)
qualis Marathonide silva flebilis Erigone caesi prope funera patris questibus absumptis tristem iam solvere nodum coeperat et fortes ramos moritura ligabat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권349)
quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)
Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium.
다른 쪽에서는 귀에 거슬리는 원수들의 절규가 메아리치고 자식을 잃고 통곡하는 애처로운 소리가 울려 퍼졌습니다. (불가타 성경, 지혜서, 18장10)
iam parce, mater, questibus:
그러니 이제 애도를 멈추십시오, 어머니: (세네카, Hercules Oetaeus 28:17)
Ad quam religatus flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur, semper Christum invocando flebilibus vocibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:5)
fratres Thebani, et flebile fatum Pompeii quem non delassavere legentem?
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:3)
Cernit inoffenso uultu mentisque profundo Quomodo compositum simplex, celeste caducum, Diversum sit idem, grauidum leue, mobile certum, Obscurum lucens, preciosum uile, iocosum Flebile, perpetuum mortale, uolubile fixum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:6)
Nec puto quod tanta rerum molimina, tantos Cognatus animi, tanti momenta favoris Defraudare uelit tantosque refellere questus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:13)
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur, Ut donem flendo, flebile carmen eis. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:6)
Insipiens ratio, demens prudentia, tristis Prosperitas, risus flebilis, aegra quies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:8)
Ille autem tot electorum principum minas expavescens, et vitam suam in articulo mortis positam agnoscens, flebili voce, humili vultu lacrymarumque continua inundatione de vita et salute sua multum precatur, omnibus trepidans membris, et rei veritatem pollicetur aperire, et quod utile et salubre universo populo futurum esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION