라틴어 문장 검색

sed me hercule ut a ceteris oblectationibus deseror [et] voluptatum propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 10 2:6)
si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 3:1)
Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite Abii huc;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 270)
sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re concinebat, verbis discrepare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:5)
Et si tibi res sit cum eo lenone quocum mihi est, tum sentias.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 330)
una istinc cistella excepta est modo cum crepundiis, quibuscum hodie filiam inveni meam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 318)
tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem voluimus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 6:7)
hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 21 1:6)
nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:2)
veteres mihi necessitudines cum his omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 2:5)
quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem, ut dicitur, pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 128:7)
Magnae erant difficultates, quibuscum conflictandum fuit Washingtonio, amicitiae cum Hispanis, tempore illo, conciliandae causa;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.27)
peto igitur a te vel, si pateris, oro ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno,. quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 13 3:1)
iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 3 1:1)
nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION