라틴어 문장 검색

His itaque cum principe suo Baldewino intromissis, et hospitii quiete recreatis, proxima dehinc die jam vespere instante, trecenti ab exercitu peregrinorum sequestrati, ac vestigia Tankradi secuti, de familia et populo Boemundi, ante urbis moenia in armis et clypeis astiterunt, quibus [0444B] ex jussu Baldewini et consilio majorum urbs et janua interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:6)
"Lumen certe non videbis, manu comitis indigebis, Chariten non tenebis, nuptias non frueris, nec mortis quiete recreaberis nec vitae voluptate laetaberis, sed incertum simulacrum errabis inter Orcum et solem;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:83)
Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:3)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
Properabatur tamen nihilo minus, et quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit tribute, per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium, incitamento tubarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 12:2)
Repetitis post haec tentoriis, pro copia rei praesentis victu se recreavit et quiete nocturna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 9:1)
Hoc metu solutus, efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis, ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae, saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 4:1)
Quis et ceteris benivolis praeceptis summatis deae recreatus animi, necdum satis luce lucida, discussa quiete, protinus ad receptaculum sacerdotis contendo, atque eum cubiculo suo commodum prodeuntem continuatus salute Solito constantius destinaveram iam velut debitum saetis obsequium flagitare:
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:4)
ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)
"summa quies nil velle super quam postulet usus debitus, ut simplex alimonia, vestis et una infirmos tegat ac recreet mediocriter artus expletumque modum naturae non trahat extra, ingressurus iter peram ne tollito, neve de tunicae alterius gestamine providus ito, nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo defuerit:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1170)
Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem, sicut eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem;
이제 주 너희 하느님께서는 친히 이르신 대로 너희 형제들을 평온하게 해 주셨다. 그러니 주님의 종 모세께서 요르단 건너편에서 주신 너희 소유지로, 너희 천막으로 돌아가거라. (불가타 성경, 여호수아기, 22장4)
Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.
아브네르가 헤브론으로 돌아오자, 요압은 그와 더불어 조용히 이야기하겠다고 그를 성문 안쪽으로 데려갔다. 그런 다음 요압은 거기에서 그의 배를 찔렀다. 아브네르는 이렇게 요압의 동생 아사엘의 피를 흘린 탓에 죽었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 3장27)
Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum! ".
이 여종은 또 이렇게도 생각하였습니다. ‘나의 주군이신 임금님의 말씀이 나를 안심시켜 주실 것이다. 나의 주군이신 임금님은 하느님의 천사 같은 분으로, 선과 악을 판별해 주시는 분이시다.’ 주 임금님의 하느님께서 임금님과 함께 계시기를 바랍니다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 14장17)
Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum.
이처럼 주님께서는 히즈키야와 예루살렘 주민들을 아시리아 임금 산헤립과 모든 적의 손에서 구원하셨다. 그러고 나서 사방으로부터 평온하게 해 주셨다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장22)
in pascuis virentibus me collocavit super aquas quietis eduxit me,
푸른 풀밭에 나를 쉬게 하시고 잔잔한 물가로 나를 이끄시어 (불가타 성경, 시편, 23장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION