라틴어 문장 검색

In hac siquidem per octo dies sine impedimento et aliquo incursu inimicorum secura quiete corpora sua curaverunt, singulis diebus gentiles in circuitu [0592C] persequentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:6)
COMMODUM punieantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat et me securae quieti revulsum nox diei reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:1)
Haec quoque res etiam naturam dedicat eius, quam tenui constet textura quamque loco se contineat parvo, si possit conglomerari, quod simul atque hominem leti secura quies est indepta atque animi natura animaeque recessit, nil ibi libatum de toto corpore cernas ad speciem, nihil ad pondus:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:12)
At secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:6)
nec secura quies illos similisque sopori detinet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:456)
Vesta iacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum caespite fulta caput, at ruber hortorum custos nymphasque deasque captat et errantes fertque refertque pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권204)
at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis - speluncae vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni - non absunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:4)
Novit paucos secura quies, qui velocis memores aevi tempora numquam reditura tenent, dum fata sinunt, vivite laeti:
(세네카, Hercules Furens 2:19)
adeo in securam quietem recessus ex uita est.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 2:13)
licet illos certamina et pericula sua ad consulatus evexerint, malo securum et quietum Virgilii secessum, in quo tamen neque apud divum Augustum gratia caruit neque apud populum Romanum notitia.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 1:2)
Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securae terra quietis erit, surgit humo iuvenis telis afflatus avitis et gemino nexas porrigit angue manus, notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권477)
hostis levis et velox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 7:2)
eum te geminae suffragia terrae diriperent celsusque duas veherere per urbes, inde Dicarcheis multum venerande colonis, hine adscite meis, pariterque his largus et illis ac iuvenile calens plectrique errore superbus, at nunc discussa rerum caligine verum aspicis - illo alii rursus iactantur in alto - , et tua securos portus placidamque quietem intravit non quassa ratis, sic perge nee umquam emeritam in nostras puppem dimitte procellas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis53)
cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:6)
servat placidos obscura quies praebetque senes casa securos.
(세네카, 파이드라 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION