라틴어 문장 검색

Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장5)
Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:1)
Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:3)
Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:2)
Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:2)
Casei quoque faciendi non erit omittenda cura, utique longinquis regionibus, ubi mulctram 8 devehere non expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:1)
Sed mulctra,cum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 3:1)
Nonnulli antequam pecus numellis induant,virides pineas nuces in mulctram demittunt, et mox super eas emulgent, nec separant, nisi cum transmiserint in formas coactam materiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:5)
Namque is paulum gelatus in mulctra dum est tepefacta,rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,vel buxeis formis exprimitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:4)
nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 13:3)
nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis, sponte venire solet, numquam vi, poscere mulctram.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:39)
Hesterna tibi nocte dixeramus, Quincunces puto post decem peractos, Cenares hodie, Procille, mecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVII1)
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante Incipiat positus quam tepuisse calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I6)
Quincunces et sex cyathos besemque bibamus, Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI6)
bis venit ad mulctram binos alit ubere fetus ut eam laudare et ex fetu et ex aetate videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 301)

SEARCH

MENU NAVIGATION