라틴어 문장 검색

Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장5)
Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:1)
Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:3)
Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:2)
Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:2)
praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 1:4)
Hesterna tibi nocte dixeramus, Quincunces puto post decem peractos, Cenares hodie, Procille, mecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVII1)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante Incipiat positus quam tepuisse calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I6)
Continuo ferrum noxia turba rapit Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCI8)
Vocet beatos clamitetque felices, Orciniana qui feruntur in sponda.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V3)
Quincunces et sex cyathos besemque bibamus, Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI6)
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, Et tristis nullo qui tepet igne focus, Et teges et cimex et nudi sponda grabati, Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI2)
Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnis Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXV Lectus pavoninus1)
sciendum tamen plerumque amphiboliam metri ratione dissolvi, ut aurea composuit sponda Dido 'aurea':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4922)

SEARCH

MENU NAVIGATION