라틴어 문장 검색

Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
그래서 사람들은 백 명씩 또는 쉰 명씩 떼를 지어 자리를 잡았다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 6장40)
Duce itaque Godefrido ab Hasart in Antiochiam reverso, dehinc obside Mahumet in manu et custodia suorum Antiochiae relicto, Turbaysel et Ravenel profecto, Baldewino vero ab Hasart cum suis Rohas reverso, plurimi de exercitu viri nobiles et ignobiles, Drogo de Nahella, Reinardus de Tul, Gastus [0520C] de Berdeiz, Folkerus Carnutensis, caeterique primates et commilitones per centenos et quinquagenos alii equo, alii pede, venerunt ad civitatem Rohas, ut a Baldewino, duce et principe in civitate et regione facto, pro obsequio militari praemia mererentur, moram aliquam apud eum facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:1)
tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 394:2)
Quibus regis audito adventu, a diversis locis et praesidiis per centenos, sexagenos et quinquagenos plurimi tam Galli quam Armenii Christiani concurrentes, auxilio juncti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:5)
Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.
폭 하나에 고 쉰 개를 만들고, 이것과 이을 다른 마지막 폭의 언저리에도 고 쉰 개를 만들어, 그것들을 서로 맞물리게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 36장12)
Ad quos rex ait: " Quod vobis rectum videtur, hoc faciam ". Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
그러자 임금은 그들에게 “그러면 그대들 보기에 좋은 대로 하겠소.” 하고는, 모든 군사가 백 명씩, 천 명씩 출전하는 동안 성문 곁에 서 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 18장4)
nam, cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua.
오바드야는 이제벨이 주님의 예언자들을 학살할 때, 예언자 백 명을 한 동굴에 쉰 명씩 숨기고 빵과 물을 대 주었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장4)
Numquid non indicatum est domino meo quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas Domini: quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua?
나리께서는 전에 이제벨이 주님의 예언자들을 살해할 때, 제가 주님의 예언자 백 명을 한 동굴에 쉰 명씩 숨기고 빵과 물을 대 주었다는 소문을 듣지 못하셨습니까? (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장13)
Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae ".
하늘에서 불이 내려와 이미 오십인대장 두 명과 그들의 부하 쉰 명씩을 삼켜 버렸습니다. 그러니 이제 제 목숨을 귀하게 여겨 주십시오.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 1장14)
Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
그즈음에 에티오피아 사람 제라가 군사 백만과 병거 삼백 대를 이끌고 그들을 치러 나와 마레사까지 다다랐다. (불가타 성경, 역대기 하권, 14장8)
Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
불길이 강물처럼 뿜어 나왔다. 그분 앞에서 터져 나왔다. 그분을 시중드는 이가 백만이요 그분을 모시고 선 이가 억만이었다. 법정이 열리고 책들이 펴졌다. (불가타 성경, 다니엘서, 7장10)
Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: " Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ".
사실 장정만도 오천 명가량이나 되었다. 예수님께서는 제자들에게 이르셨다. “대충 쉰 명씩 떼를 지어 자리를 잡게 하여라.” (불가타 성경, 루카 복음서, 9장14)
Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens immolando centenos, et innumeros varii pecoris greges, avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina, victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris impositi transeuntium, per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam cedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 6:1)
Iulianus Augustus ob rem bene gestam centenos viritim militibus promittit, et exiguum donativum dedignantes modesta oratione ad sanitatem revocat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장1)
Incensa denique urbe (ut memoratum est), constructo tribunali insistens, actis gratiis exercitui convocato, cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur, et argenteos nummos centenos viritim pollicitus, cum eos parvitate promissi percitos tumultuare sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION