라틴어 문장 검색

Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
노아는 이레를 더 기다려 그 비둘기를 내보냈다. 그러자 비둘기는 그에게 다시 돌아오지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 8장12)
Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo.
이렇게 사제가 이스라엘 자손들의 온 공동체를 위하여 속죄 예식을 거행하면 그들은 용서를 받는다. 그것은 실수로 저질러진 것이며, 그들이 예물 곧 주님을 위한 화제물과 자기들의 실수를 보상하기 위한 속죄 제물을 주님 앞에 가져왔기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 15장25)
Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer Dominum Deum meum.
저와 함께 올라갔던 형제들은 백성의 마음을 녹여 약하게 하였습니다만, 저는 주 저의 하느님을 온전히 따랐습니다. (불가타 성경, 여호수아기, 14장8)
At ille consurgens coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere.
그래도 그는 일어나 가려고 하였지만, 장인이 조르는 바람에 다시 그곳에서 하룻밤을 묵었다. (불가타 성경, 판관기, 19장7)
Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur ".
성읍에 들어가자 한들 성읍이 굶주림에 허덕이니 거기에서 죽을 것이고, 그렇다고 여기 앉아 있어도 죽기는 마찬가지다. 그러니 아람군의 진영에 가서 항복이나 하자. 그들이 살려 주면 살고, 죽이면 죽을 수밖에.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 7장4)
Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum;
그러면서도 그들은 주님을 경외하였다. 일반 백성 가운데에서 뽑아 산당의 사제들을 만들고, 산당들에서 자기들을 위하여 일을 보게 하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 17장32)
Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
이처럼 이 민족들은 주님을 경외하면서도, 그들이 새겨 만든 우상들을 함께 섬겼다. 그들의 자손과 그 대대 자손들도 오늘날까지 자기 조상들이 한 짓을 그대로 따라 하고 있다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 17장41)
Nomine vero principii Filium designat, id est divinam rationem seu sapientiam, in qua per providentiam cuncta prius consistere quodammodo habuerunt, atque ibidem incipere quam in effectum operis ducerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:10)
et quodammodo multiplex dicatur Deus quomodo et trinus, non secundum quamdam substantiae diversitatem, sed secundum personarum proprietates?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:5)
Bene autem Spiritum sanctum animam mundi quasi vitam universitatis posuit, cum in bonitate Dei omnia quodammodo vivere habeant, et universa tanquam viva sint apud Deum, et nulla mortua, hoc est nulla inutilia, nec etiam ipsa mala, quae optime per bonitatem ipsius disponuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:1)
Tale quippe est quod dicit animam ex hoc et illo constare, tanquam si diceret ipsam sic tam hoc quam illud in se habere, ut ipsa animae substantia et individua et quodammodo dividua sit. Nam et Spiritus sanctus et in seipso simplex omnino substantia est, et ex natura divinitatis omnis invariabilis atque incommutabilis in seipso perseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:12)
Atque idem spiritus per effecta multiplex quodammodo vocatur, et septem spiritus nonnunquam dicitur, secundum septiformis gratiae suae efficientiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:13)
et quodammodo multiplex esse secundum effecta putatur, quod est seipsum in corpora scindere, secundum quod ipsa videlicet anima inseparabilis comes est corporum, cum hanc scilicet multiplicitatis scissuram nullo modo quantum ad seipsam habere possit, sed, ut dictum est, quantum ad effecta suorum videlicet distributione donorum, cum etiam isti gratiam, aliam illi tribuat, et seipsum singulis non aequaliter vel eodem modo conferat, ut hinc quoque alium spiritum iste, alium ille habere dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:2)
Possumus et eumdem hoc est incommutabilem eum in se dicere, et diversum quodammodo per effecta esse, cum non solum ipse quae diversa sunt, fecerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 42:4)
Quia non potest dubitari quin nostrae animae et corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio conjungi copularique demonstrabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION