라틴어 문장 검색

Inaures aureas faciemus tibi vermiculatas argento.
우리가 은구슬 박힌 금줄을 그대에게 만들어 주리다. (불가타 성경, 아가, 1장11)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
Pro gemmis aut serico divinos codices amet, in quibus non auri et pellis Babyloniae vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:1)
nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum videres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:4)
ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:5)
quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:5)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:3)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras vite capistratas cogebat ad esseda tigres, intrabat duplicem qua temo racemifer arcum, marcidus ipse sedet curru;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem15)

SEARCH

MENU NAVIGATION