라틴어 문장 검색

ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:4)
Spernat bombycum telas, Serum vellera et aurum in fila lentescens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:2)
Nec vaga tam tenui discurrit aranea tela, Tam leve nec bombyx pendulus urguet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII8)
adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. ineluctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis luctati simus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3248)
velleraque ut foliis d. t. s. apud Aethiopiam, Indos et Seras sunt quidam in arboribus vermes et bombyces appellantur, qui in aranearum morem tenuissima fila deducunt, unde est seri- cum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1211)
Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:3)
sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:4)
quis est qui ranunculos hoc videre suspicari possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 24:3)
sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 24:4)
nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 5:5)
"inlusa vestis, gemma, bombyx, purpura in carnis usum mille quaeruntur dolis, luxus vorandi carnis arvinam fovet, carnis voluptas omne per nefas ruit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1200)
ut Maeotica nix minio si certet Hibero, utque rosae puro lacte natant folia), nec de more comae per levia colla fluentes, non oculi, geminae, sidera nostra, faces, nec si qua Arabio lucet bombyce puella (non sum de nihilo blandus amator ego):
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 37)
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasceatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION