라틴어 문장 검색

Rapacitatis quoque vitio mulier quaelibet inquinatur, quia mulier omnis non solum aliis sed etiam sibi bene, iuncto marito suis totis elaborat viribus universa sibi bona surripere et rapta nemini profutura servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:1)
Ursus utaque, viso equo ejusque sessore se celeri cursu premente, ferocitati suae fidens et rapacitati unguium suorum, non [0439D] segnius facie ad faciem duci occurrens, fauces ut jugulet, aperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:5)
Delationes et calumniae in castris Constantii Augusti, et aulicorun rapacitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장1)
Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 17:1)
nihil uerbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum deprehendis:
(아풀레이우스, 변명 89:10)
Sed quaesita uorans saeua rapacitas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 13:1)
Ceterum cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non etiam vilici, nisi si maxima vel neglegentia servi vel rapacitas intervenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 5:1)
suspecta rapacitas, quod constabat in cognitionibus patris nundinari praemiarique solitum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 1:3)
Fur notae nimium rapacitatis Conpilare Cilix volebat hortum, Ingenti sed erat, Fabulle, in horto Praeter marmoreum nihil Priapum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXII1)
Sed causa, ut memoras et ipse iactas, Dirae filius est rapacitatis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIII2)
non Cyrum Astyagis loquar nepotem, nutritum ubere quem ferunt canino, cuius non valuit rapacitatem vel Lydi satiare gaza Croesi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem8)
unde a mansionibus ac possessiunculis suis eiecti, inminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto uenandi solacio, uacuaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION