라틴어 문장 검색

rapio raptus, raptito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:12)
Viuere de rapto uitam rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:23)
Impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque impendere regnum, aut rapere et saevo raptam defendere bello - , et nihil est quod non effreno captus amore ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:9)
ideo autem dicato Consi simulacro rapuerunt Sabinas, ut tegeretur initum de rapto consilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 63611)
Si rapta nupsisses, deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 4:10)
non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, ut vix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 498:2)
vel certe quod ad caelum raptus sit a Iove per aquilam, ut sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 284)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 116:1)
Procris erat (si forte magis pervenit ad aures Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae), si faciem moresque velis conferre duarum, dignior ipsa rapi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:5)
Si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc uitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Raptor duarum.12)
mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis, ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto et quaerit fetus per nemus omne suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권320)
Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 4:8)
qui autem volunt eam raptam a Paride, hoc dicunt, quod recepta a Proteo per Theseum ad Menelaum transitum fecerit et sic eam Paris rapuerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 26210)
nam siquando homines vel animalia ab aliqua gente rapta essent populo Romano, cum fetialibus, id est sacerdotibus qui faciendis praesunt foederibus, proficiscebatur etiam pater patratus et ante fines stans clara voce dicebat belli causam, et nolentibus res raptas restituere vel auctores iniuriae tradere, iaciebat hastam, quae res erat pugnae principium, et iam sic licebat more belli res rapere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION