라틴어 문장 검색

Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: " Contrahe manum tuam ".
사울이 사제에게 말하고 있는 동안에도 필리스티아인들의 진영에서는 소란이 더욱 심해졌다. 그래서 사울은 사제에게 “그만두시오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장19)
Aspectus eorum quasi leonis parati ad praeda et sicut catuli leonis recubantis in abditis.
그 모습 사자처럼 약탈하려 노립니다. 으슥한 곳에 도사린 힘센 사자 같습니다. (불가타 성경, 시편, 17장12)
Sed a Solymano, qui in montanis victus, Gallos evaserat, intra Finiminis et Ferna, urbes Romaniae, hospitatus, in media densissima silva vicorum et calamorum recubans, in grandine sagittarum occisus est, totusque comitatus illius eodem martyrio ab iniquis carnificibus consumptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:3)
Tune enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus, fragores fremitusque terrenos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 14:2)
Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudin munimentum infirmum, dispersis per pabulum equis, recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio, et summitatibus sagi contortis elatius, adesse hostes signo solito demonstrabam, eisdemque iunctus impetu communi ferebar, equo iam fatiscente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 13:1)
"Psyche teneris et herbosis locis in ipso toro roscidi graminis suave recubans, tanta mentis perturbatione sedata, dulce conquievit."
(아풀레이우스, 변신, 5권1)
nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:2)
Quos ferus uasto recubans in antro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 9:1)
quantamque rependit maiestas alterna vicem, cum regia circi conexum gradibus veneratur purpura vulgus, adsensuque cavae sublatus in aethera vallis plebis adoratae reboat fragor, unaque totis intonat Augustum septenis arcibus Echo!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:266)
nec aut recubet,aut considat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:5)
Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 27:1)
saltibus ut mediis tum demum laeta reducit cerva gregem, tum gestit aper reboatque superbis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 670:1)
protinus immensis recubantem anfractibus anguem turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 551:1)
simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae, ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, ubi capita maenades vi iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi suevit illa divae volitare vaga cohors, quo nos decet citatis celerare tripudiis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 634)
Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION