라틴어 문장 검색

Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e septemtrione, id quod rotunditati defuerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 12:1)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
ac ne qui noui coetus recensionis causa moueri quandoque possent, instituit, quotannis in demortuorum locum ex iis, qui recensi non essent, subsortitio a praetore fieret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:2)
Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 9:1)
eum qui aedem nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:7)
e recensione igitur liber ille e quo correcturae codicis V sumptae sunt (v) originem duxit facta a docto homine, qui praeter vulgatos libros aliis uteretur, sed etiam secundum suum iudicium Ciceronis verba constitueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말260)
Auctorem huius recensionis e libris qui memoriam ab X plane diversam (Y) exhibebant haurire potuisse vidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말279)
hoc vero sane tenendum est fieri posse ut etiam lectiones σ quae recensione v non confirmantur memoriae Y debeantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말284)
cum vero e recensione docti hominis fluxerint, non sine magna cautione adhibendae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말288)

SEARCH

MENU NAVIGATION