라틴어 문장 검색

Qui dixit puero tenenti manum suam: " Dimitte me, ut tangam columnas, quibus imminet domus, et recliner super eas et paululum requiescam ".
그러자 삼손은 자기 손을 붙들어 주는 소년에게 부탁하였다. “이 집을 버티고 있는 기둥들을 만질 수 있는 곳으로 나를 데려다 다오. 거기에 좀 기대야겠다.” (불가타 성경, 판관기, 16장26)
Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.
그 나무가 더욱 크고 튼튼하게 자라서 높이가 하늘까지 닿으니 세상 끝 어디에서도 그것을 볼 수 있었다. (불가타 성경, 다니엘서, 4장8)
Et dicit ei Iesus: " Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ".
그러자 예수님께서 그에게 말씀하셨다. “여우들도 굴이 있고 하늘의 새들도 보금자리가 있지만, 사람의 아들은 머리를 기댈 곳조차 없다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 8장20)
et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
첫아들을 낳았다. 그들은 아기를 포대기에 싸서 구유에 뉘었다. 여관에는 그들이 들어갈 자리가 없었던 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장7)
Et ait illi Iesus: " Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ".
그러자 예수님께서 그에게 말씀하셨다. “여우들도 굴이 있고 하늘의 새들도 보금자리가 있지만, 사람의 아들은 머리를 기댈 곳조차 없다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 9장58)
Colli non injusta proceritas sub gracilitate moderata, [0432D] cervicem maritari humeris non sinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:18)
Qui sicut multimodae aetatis vicaria facie fluctuabat, sic ejus staturam ancipitem, nunc quantitas minor humilius dehumabat, nunc aequilibratae mediocritatis libramina, staturae ampliabant inopiam, nunc audaci proceritate quantitatis, giganteis contendebat excessibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:3)
Brachia, non brevitatis damnata pauperie, sed proceritatis excursu fluentia, non retro reciproca, sed in anteriora crederes transitura;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:8)
Illic in Capaneo gigantea ascendebat proceritas;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:12)
Dux vero Godefridus, Boemundus, Robertus, Reymundus, regia via a longe sequebantur, et Antiochiam minorem reclinantes, quae in latere Reclei sita est, hospitio nona diei hora moram facere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:6)
Cui quatuor ex suis collateralibus assistentes, alii pedes illius in gremio accipiebant, alii capiti ejus ad reclinandum pectus suum supponebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:6)
si autem sim justus, non potero me reclinare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:10)
Ea profecto est quae validioribus vinculis velut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinaverit se, ligetur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:16)
Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:17)
in priora gressu procedant, ad posteriora verticem reclinantes:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION