라틴어 문장 검색

Dixit autem Samuel ad Saul: " Quare inquietasti me, ut suscitarer? ". Et ait Saul: " Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam ".
사무엘이 사울에게 물었다. "왜 나를 불러 올려 귀찮게 하느냐?" 사울이 대답하였다. "저에게 매우 어려운 일이 생겼습니다. 필리스티아인들이 저를 치고 있는데, 하느님께서는 저를 떠나셨는지 예언자들을 통해서도, 꿈으로도 저에게 더 이상 대답해 주지 않으십니다. 그래서 제가 무엇을 해야 할지 알려 주십사고 어르신을 부른 것입니다." (불가타 성경, 사무엘기 상권, 28장15)
Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei?
그분께서 지나가며 가두시고 심판하러 불러 모으시면 그 누가 막으리오? (불가타 성경, 욥기, 11장10)
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei;
나는 하고픈 말로 가득하고 속에서는 영이 말하고파 나를 다그친다네. (불가타 성경, 욥기, 32장18)
a mortuis manu tua, Domine a mortuis, quorum defecit portio vitae De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis.
주님, 당신의 손으로 저 사내들에게서, 세상살이를 제 몫으로 삼는 사내들에게서 저를 구해 주소서. 당신께서 숨겨 놓으신 벌로 그들의 배를 채우시어 아들들도 배불리고 나머지는 자기네 어린것들에게 물려주게 하소서. (불가타 성경, 시편, 17장14)
Fili mi, custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi.
내 아들아, 내 말을 지키고 내 계명을 마음에 간직하여라. (불가타 성경, 잠언, 7장1)
Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est.
지혜로운 이들은 지식을 간직하지만 미련한 자의 입은 몰락을 불러들인다. (불가타 성경, 잠언, 10장14)
Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua.
네가 환난을 당할 때에 낙심하면 너의 힘도 줄어든다. (불가타 성경, 잠언, 24장10)
Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
내가 받아야 하는 세례가 있다. 이 일이 다 이루어질 때까지 내가 얼마나 짓눌릴 것인가?” (불가타 성경, 루카 복음서, 12장50)
Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
매주 첫날에 저마다 형편이 닿는 대로 얼마씩을 자기 집에 따로 모아 두십시오. 그래서 내가 갔을 때에야 모금하는 일이 없게 하십시오. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 16장2)
Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius;
나는 이 둘 사이에 끼여 있습니다. 나의 바람은 이 세상을 떠나 그리스도와 함께 있는 것입니다. 그편이 훨씬 낫습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 1장23)
Similem a beato Sylvestro oppositionem a Judaeis fieri in Vita ejus legimus, cum videlicet eos de fide Christi rationibus coarctaret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:10)
Ex hoc enim quod thesaurus ibi reconditus fuit, et quod ille agrum fodiebat, contigit thesaurum inveniri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:20)
Neque enim qui thesaurum ibi recondidit hanc intentionem posuit, ut ille eum inveniret;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:22)
Cuius assertioni, quia in tantum fidem accommodasti, ut in promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore eructares, coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:1)
Quam ob rem, quantulacumque reddita ecclesiis pace, coeperunt Christiani de latibulis consurgere, diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis et martyris inventum reliquo corpori unirent et iuxta suam facultatem condigno honore reconderent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION