라틴어 문장 검색

at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:1)
"Quo dolore statim somno recussus, ubi me ferro et igni conspexit armatam, Tu quidem inquit Ob istud tam dirum facinus confestim toro meo divorte tibique res tuas habeto, ego vero sororem tuam - et nomen quo tu censeris aiebat - Iam mihi confestim farreatis nuptiis coniugabo, et statim Zephyri praecipit ultra terminos me domus eius efflaret."
(아풀레이우스, 변신, 5권210)
ad caelum quotiens vallis tibi Murcia ducet nomen Aventino Pallanteoque recussum!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:207)
paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,omnis alterius generis herbas eruncato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:5)
nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 2:2)
Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:5)
horruit immensum Ponti latus, horruit omnis Armeniae praetentus Hiber, penitusque recusso
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 177:1)
vultus gravis, horrida siccae silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci, sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX6)
recusso pro concusso, praepositio pro praepositione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 521)
itaque quam fruticetur vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:5)
stetit illa tremens, uteroque recusso insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:10)
color igneus illis, non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa excepti soleant sudorem fingere rores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
plurimus hic Briareus populoso corpore pugnat, cognatam portans aciem, cui vertice ab uno cernas ramosis palmas fruticare lacertis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium12)
coram te Caramallus aut Phabaton clausis faucibus et loquente gestu nutu, crure, genu, manu, rotatu toto in schemate vel semel latebit, sive Aeetias et suus Iason inducuntur ibi ferusque Phasis, qui iactos super arva Colcha dentes expavit, fruticante cum duello spicis spicula mixta fluctuarent;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium59)
pilis infra narium antra fruticantibus cotidiana succisio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION