라틴어 문장 검색

et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
열매를 맺지 못하는 어둠의 일에 가담하지 말고 오히려 그것을 밖으로 드러내십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 5장11)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
그러나 사람을 차별하면 죄를 짓는 것으로, 여러분은 율법에 따라 범법자로 선고를 받습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 2장9)
Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 3:4)
/f.15rc/ Cum autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopie minus quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem predicatione valerem, cepi sepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:1)
culpamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:5)
culpamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:17)
sin autem genitum, duos filios affirmare [al. credere] culpamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:20)
Quippe cum nulla sit in doctrina falsitas, nulla in verbis turpitudo, nonnulla de scientia utilitas, quis hoc dicendo aut docendo culpari mereatur, nisi causa venerit supradicta, potiori videlicet bono neglecto aut dimisso?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:7)
Non enim teste Tullio mediocriter errant, qui ex vitio hominis scientiam culpant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:5)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)
Nemo itaque me culpare praesumat, si ad propositum nostrum ostendendum, aliquas vel ex nobis vel ex philosophis similitudines induxero, quibus facilius aperire quod desidero, possim.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:3)
Tales etiam mirificus Ovidius redarguendo notavit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 3:3)
Si amor tamen me cogit aliquid improvide vel minus sapienter proferre, vestra nobilitas rogo ut patienter sustineat et leni sermone me redarguat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:8)
Noluimus tamen alicujus scripta sese inscio in lucem immittere, ne invitis videremur donare famam, et nostro exemplo approbare, quod in Poetico Wellingtoni Examine redarguimus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:4)
Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue obiurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION