라틴어 문장 검색

Memorem me redde, iudicium agamus simul: narra, ut iustificeris.
내 기억을 되살려 보아라. 우리 함께 시비를 가려보자. 너 말해 보아라, 네가 옳다는 것이 밝혀지도록. (불가타 성경, 이사야서, 43장26)
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: " Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ",
요셉의 형들은 아버지가 돌아가신 것을 보고, “요셉이 우리에게 적개심을 품고, 우리가 그에게 저지른 모든 악을 되갚을지도 모르지.” 하면서, (불가타 성경, 창세기, 50장15)
Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni, Spirat Apellea redditus arte Memor.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, IX1)
"ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos veniam caligatus in agros."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III134)
tum Simonides dicitur memor ordinis, quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 108:2)
neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex parte cursimque fieri memorem fas est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 4:2)
Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam, hic et Apollinea victus testudine pastor suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:158)
primum post oppressum statim Antonium, memor obiectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 1:2)
redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est, istic me memori pectore semper habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1021)
"statimque sollertis disciplinae memores, partitae totos praecingunt aditus tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidis dissonisque miscent omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:19)
antenor potvit] capto Ilio Menelaus memor se et Ulixen beneficio Antenoris servatos, cum repetentes Helenam ab eo essent suscepti ac paene a Paride aliisque iuvenibus interempti essent, parem gratiam reddens inviolatum dimisit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2421)
Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
그러자 아비멜렉은 양과 소, 남종과 여종들을 데려다 아브라함에게 주고, 그의 아내 사라도 돌려주었다. (불가타 성경, 창세기, 20장14)
valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: "Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!".
나는 자네들을 해칠 수도 있지만, 어젯밤 자네들 아버지의 하느님께서 나에게 ‘좋은 말이든 나쁜 말이든 야곱에게 아무 말도 하지 않도록 조심하여라.’ 하셨네. (불가타 성경, 창세기, 31장29)
nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.
들짐승에게 찢긴 것은 장인께 가져가지 않고 제가 물어냈습니다. 낮에 도둑을 맞든 밤에 도둑을 맞든 장인께서는 그것을 저에게 물리셨습니다. (불가타 성경, 창세기, 31장39)
" Non interficiamus animam eius ". Et dixit ad eos: " Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ". Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
르우벤이 그들에게 다시 말하였다. “피만은 흘리지 마라. 그 아이를 여기 광야에 있는 이 구덩이에 던져 버리고, 그 아이에게 손을 대지는 마라.” 르우벤은 그들의 손에서 요셉을 살려 내어 아버지에게 되돌려 보낼 생각이었다. (불가타 성경, 창세기, 37장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION