라틴어 문장 검색

magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 100:1)
sic contingit, ut etiam quae ex tempore videbantur effusa, ad verbum repetita reddantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:3)
enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 644:2)
Indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet.
(세네카, 행복론, Liber V 125:4)
quam recipio, adhuc repeto, quam reddo, adhuc debeo.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:4)
tempus est commodata restitui, quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit movere fastidium, tu autem, quicquid illud est, fidem tuam celeriter absolve, ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris amare quam literas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 2:3)
amicitiam renuntiatam videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 37:1)
Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri, qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini, postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3187)
Saevitum tamen in bona, non ut stipendiariis pecuniae redderentur, quorum nemo repetebat, sed liberalitas Augusti avulsa, computatis singillatim quae fisco petebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장1)
dixit Thessalus, inque virum convertit ab arbore ferrum detruncatque caput repetitaque robora caedit, redditus et medio sonus est de robore talis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:3)
Redde illi, quia repetit, huic, quia remittit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 87:5)
eo loco sit donatio, unde repeti non debeat, reddi possit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 124:4)
reddit illi duos, repetit unum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.7)
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 159:1)
Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere peccatum sit, officium non reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION