라틴어 문장 검색

Et tunicae (inquit) manicas et habent redimicula mitrae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 7:2)
Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 18:2)
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 29:1)
Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:2)
nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II52)
aurea marmoreo redimicula demite collo, demite divitias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권90)
aurea siccato redimicula reddite collo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권92)
aure leves bacae, redimicula pectore pendent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:12)
formido pericli praedurat teneras iter ad cruciabile plantas, qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen, damna iacent, crinalis acus, redimicula, vittae, fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1119)
quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:11)
nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto structurae antiquo genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 111:1)
Vt esset aliquis laqueus et redimiculum, reversionem ut ad me faceret denuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 491)
et habent redimicula mitrae illud dicturus fuerat, habetis in pilleis redimicula:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6134)

SEARCH

MENU NAVIGATION