라틴어 문장 검색

XIV Quaedam domina, quum suus in ultramarina coamans expeditione maneret, nec de propinqua ipsius reditione confideret, immo quasi ab omnibus eius desperaretur adventus, alium sibi quaerit amantem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:1)
Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 1:1)
frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 5장3)
Quid huc tibi reditio est?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 413)
T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio iunctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:1)
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:2)
is tum Badius, progressus ante stationes quae pro porta stabant, vocari Crispinum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 274:1)
postquam in conspectum venere, provoco te inquit ad pugnam, Crispine, Badius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 275:1)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)
itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare,permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 281:1)
Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacentem conficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 282:3)
Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 283:1)
quid illi reditio etiam huc fuit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 188)

SEARCH

MENU NAVIGATION