라틴어 문장 검색

ceterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi locorum 1 fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam omnibus camelis dedit.
서둘러 물동이에 남아 있는 물을 물통에 붓고는, 다시 물을 길으러 우물로 달려갔다. 이렇게 레베카는 그 낙타들에게 모두 물을 길어다 주었다. (불가타 성경, 창세기, 24장20)
Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis.
당신은 생명과 죽음을 주관하시는 권한을 가지신 분, 저승 문으로 내려 보내기도 하시고 끌어 올리기도 하십니다. (불가타 성경, 지혜서, 16장13)
dices ad eos: "Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer" ".
그러면 그대는, 요나탄의 집으로 돌아가면 죽게 되니 그곳으로 보내지 말아 달라고 임금님께 간청하였다고만 말하시오.” (불가타 성경, 예레미야서, 38장26)
Quīntus in ātrium recurrit et circumspectābat.
퀸투스는 복도로 되돌아와 주위를 둘러보고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum ad balnea dūcit24)
Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:10)
Et cum me nunc frequentior ac maior persecutio filiorum quam olim fratrum afligeret, ad eas de estu huius tempestatis quasi ad quendam tranquillitatis portum recurrerem atque ibi aliquantulum respirarem, et qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 4:2)
Et post aliqua, tanquam Exodi illud ad mentem recurreret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:7)
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti Vestigat faciem;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:3)
Te tamen, o quantis Gulielme erepte periclis, Accipimus reducem:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:2)
et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:21)
Pingit eam cultu factoque recurrit in illam, Nec uacat a simili studio sequiturque sororem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:2)
Librum dextra gerit, sceptrum regale sinistra Gestat et ad librum plerumque recurrit ocellus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:6)
Quomodo Nature subiectus sermo stupescit, Dum temptat diuina loqui, uiresque loquendi Perdit et ad ueterem cupit ille recurrere sensum, Mutescuntque soni, uix barbutire ualentes, Deque suo sensu deponunt uerba querelam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:11)
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION