라틴어 문장 검색

et, quocumque introierit, dicite domino domus: "Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?".
그리고 그가 들어가는 집의 주인에게, ‘스승님께서 ′내가 제자들과 함께 파스카 음식을 먹을 내 방이 어디 있느냐?′ 하고 물으십니다.’ 하여라. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장14)
Parcitas estmensuram refectionis non excedere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 50:5)
Alia vero cibaria ad plenam refectionem habere debemus, scilicet omnia verba Dei et de Deo loquentia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 26:1)
Ante refectionem debemus observare septem, que hiis versibus continetur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 28:1)
In ipsa autem refectione quatuor debent abesse, multa vero adesse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 35:1)
Post refectionem, denique, modum servemus, qui in hoc versu continetur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 47:1)
Fratres mei, ad honorem Dei et refectionem pauperum, more solito congregati sumus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 1:3)
quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agamus?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 11:2)
Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 18:1)
Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 6:1)
Cuius post abitum, bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publico cursu usu permisso, ad Orientem vehi tutius imperavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 22:1)
Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
Cuius abitu clandestine multitudo dispersa sine rectore particulatimque diffluens, invadendi eius castra nostris copiam dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 35:1)
Deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit (nullo vetante), turbandis incubuit rebus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 6:1)
Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum, cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant, omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION