라틴어 문장 검색

Qui usquequaque juxta legationem Ascalonitarum convenientes, ad septem millia equitum annumerati, in fortitudine vehementi in planitie camporum Assur et Rames, subitis clamoribus irruerunt, ubi peregrinos incautos et tantae multitudinis nescios juxta flumen, [0659D] quod Assur et Rames interfluit, reperientes mense Octobri feria quarta, ipso natali B. Dionysii martyris, lanceis et sagittis fortiter incurrerunt, quorum non pauciores quam quingenti detruncati et decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:3)
Praesertim cum brevitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime transgressionis vocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 7:2)
si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde, quemadmodum fit in fluviis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:10)
Quaerendum itaque est, an sit alius alveus per quem aquae possint iisdem temporibus minui et refluere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:12)
Aquae in maribus fluunt et refluunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:6)
Nam in verecundantibus fluunt paulatim refluuntque spiritus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:39)
Tertium, incommodum duorum priorum appendix quaedam est portoriorum et vectigalium publicorum imminutio quae fluunt et refluunt pro modo commercii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:8)
Refluant causae quae dedit esse.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 48:1)
Est in Romuleo procumbens insula Thybri qua medius geminas interfluit alveus urbes discretas subeunte freto, pariterque minantes ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:112)
iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장7)
Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장1)
igitur Sextilius Felix cum ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장7)
iuvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장6)
Media ilia tempestate moenia interfluebat Marsyas, amnis fabulosis Graecorum carminibus inclitus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 2:1)
Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION