라틴어 문장 검색

quando refulgens lux fulgore caret?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 387)
aspicies oculos tremulo fulgore micantes, ut sol a liquida saepe refulget aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 106:2)
Prae fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis.
그분 앞의 빛에서 뿜어 나오는 것 불타는 숯덩이들이었네. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장13)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
자네 생애는 대낮보다 밝게 일어서고 어둡더라도 아침처럼 될 것일세. (불가타 성경, 욥기, 11장17)
Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis.
그분 앞의 빛에서 뿜어 나오는 것 우박과 불타는 숯덩이들이었네. (불가타 성경, 시편, 18장13)
sol exurens montes, vapores igneos exsufflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
화덕에 풀무질하는 자는 뜨거운 열기 속에서 일을 하지만 태양은 그 세 배나 되는 열기로 산을 달군다. 태양은 그 불꽃 같은 열기를 내뿜고 그 강렬한 빛으로 눈을 멀게 한다. (불가타 성경, 집회서, 43장4)
et quasi sol refulgens super templum Dei.
지극히 높으신 분의 성전을 비추는 해와 같고 영광의 구름 사이에서 빛나는 무지개와도 같았다. (불가타 성경, 집회서, 50장7)
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis;
그는 봄날 장미꽃 같고 샘물가에 핀 백합 같았으며 여름철 레바논의 푸른 싹과 같았다. (불가타 성경, 집회서, 50장8)
et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
그의 몸은 녹주석 같고 얼굴은 번개의 모습 같았으며, 눈은 횃불 같고 팔과 다리는 광을 낸 청동 같았으며, 그가 말하는 소리는 군중의 아우성 같았다. (불가타 성경, 다니엘서, 10장6)
Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.
예수님께서 기도하시는데, 그 얼굴 모습이 달라지고 의복은 하얗게 번쩍였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 9장29)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ".
너의 온몸이 환하여 어두운 데가 없으면, 등불이 그 밝은 빛으로 너를 비출 때처럼, 네 몸이 온통 환할 것이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 11장36)
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: " Surge velociter! ". Et ceciderunt catenae de manibus eius.
그런데 갑자기 주님의 천사가 나타나더니 감방에 빛이 비치는 것이었다. 천사는 베드로의 옆구리를 두드려 깨우면서, “빨리 일어나라.” 하고 말하였다. 그러자 그의 손에서 쇠사슬이 떨어져 나갔다. (불가타 성경, 사도행전, 12장7)
Idem sol, species eadem, lux una, coeuus Splendor, nequaquam proprio decliuus ab ortu, Sol alius sed non aliud, sol unus et unum Cum gignente manens, lux luci consona, fulgor Fulgori splendorque sui non immemor ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:25)
Mirari ergo non debes, si te quamvis ignobilem genere omni tamen decoris fulgore et morum probitate fulgentem tota contendo amare virtute, quia non talia postulo quasi a mei ordinis mulieribus recusatus, sed ab amore taliter amare coactus, et quia tua mihi super omnibus aliis probitas complacuit atque nobilitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 8:7)
Quod igitur tibi placet de mea in absentia mei cogitare persona, mihique in omnibus in quibus poteris serviendi habere propositum, debitas tibi refero grates, et ego versa quidem vice in absentia quoque tui de te cogitabo libenter, tuaque servitia suo loco et tempore non detractabo suscipere, quia tantus es tantave probitate refulges quod nulli feminae ascriberetur honori, si tua obsequia recusaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION