라틴어 문장 검색

At ille dixit: "Centum cados olei". Dixitque illi: "Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta".
그가 ‘기름 백 항아리요.’ 하자, 집사가 그에게 ‘당신의 빚 문서를 받으시오. 그리고 얼른 앉아 쉰이라고 적으시오.’ 하고 말하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 16장6)
XX. Ait namque quod quando sacrarum rerum notionem sub pio velamine figmentorum honestis et tectam rebus, et vestitam nominibus enuntiant, hoc est figmenti genus quod cautio de divinis rebus philosophantis admittit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:1)
Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi pestifera refutemus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:6)
Verum in his quae vel exhibenda sunt amico, vel pro amico toleranda, quis servandus sit modus, quae cautio adhibenda, non est temporis huius evolvere.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:25)
Age iam precor, et in ipsis officiis amicorum quis servandus sit modus, vel prae cautio adhibenda, nobis expone.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:28)
cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:3)
Itaque in dignitatibus vel officiis, maxime ecclesiasticis, magna cautio adhibenda est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:33)
Illic turtur suo viduata consorte, amorum epilogare dedignans, bigamiae refutabat solatia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:108)
ne maritus suae conjugis deformitatem fastidiens, ejus refutaret conjugium?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:11)
Verum dux adhuc minime mellifluis illius promissis credens, prorsus colloquium ejus refutavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:11)
Qui omnino ducis haec munera sub tam vili conventione suscipienda refutavit, rogans ut tantum conductus sui fiducia sine periculo et iniquo machinamento ad ducem Godefridum et confratrem suum sanus et incolumis redire possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:5)
Baldewinus primam petitionem hanc ducis et majorum civitatis non refutans, assumptis ducentis sociis et omni civitatis pedestri et equestri comitatu, castrum Samusart est aggressus, multam vim in virtute suorum hostibus inferens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:5)
Baldewinus preces illius exaudiens, misericordia motus super desperato, praefectos populi obnixa suasione adhortatur et instat ut duci suo parcentes non occidant, et thesauros innumerabiles, quos viderat, inter se partiri non refutent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:2)
Tankradus de omnibus quae offerebantur nihil refutabat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:9)
Qui verbis et signis certissimis Boemundi recognitis, per annulum videlicet, quem Boemundus ab eo [0489B] susceptum nunc in signum illi remiserat, verba interpretis abhinc credula non refutavit, sed si Boemundus aut sui adessent, diligenter percontatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION