라틴어 문장 검색

nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 15장4)
pepercit erubuitque preces, animusque relanguit atrox quamvis indocilis flecti:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:25)
quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore . . . tum enim mentio Canae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 41 2:4)
Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 4:2)
Cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, Nescio quo miserae turbine mentis agor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b3)
E quibus una trahens haerentia viscere tela imposito fratri moribunda relanguit ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:5)
Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:3)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION