라틴어 문장 검색

vitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, coelestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repraesentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:4)
nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 15장4)
pepercit erubuitque preces, animusque relanguit atrox quamvis indocilis flecti:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:25)
quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore . . . tum enim mentio Canae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 41 2:4)
Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 4:2)
Cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, Nescio quo miserae turbine mentis agor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b3)
E quibus una trahens haerentia viscere tela imposito fratri moribunda relanguit ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:5)
Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas--?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 434)
Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli Pollicitantem, nihil ferentem, flentem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 2117)
Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장2)
Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장1)
Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:3)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)
Acrotelevtivm Stultitia atque insipientia mea istaec sit, me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 34)

SEARCH

MENU NAVIGATION