라틴어 문장 검색

Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
하느님 아버지 앞에서 깨끗하고 흠 없는 신심은, 어려움을 겪는 고아와 과부를 돌보아 주고, 세상에 물들지 않도록 자신을 지키는 것입니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 1장27)
ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 5:1)
) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:10)
in com- munione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas, creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 5:1)
quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 78:1)
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:1)
nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 547:2)
defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio, opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, balinea, theatra, ambulationes ceteraque, quae isdem rationibus in publicis locis designantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장5)
Nam deus omnibus religionibus commune nomen est.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:8)
Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 69장 1:1)
Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 11:1)
Collegia, Academias, et ludos literarios instituere ubique oportet, ut, religio, Dei veri scientia, et artes vitae utiles ubique vigeant, ut scientia a gentibus cunctis dignoscantur Americani:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.236)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
consequens enim est ut deorum suboles religionibus vacet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1295)
Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates existunt in dies maiores atque meliores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION