라틴어 문장 검색

reliquum iter sine cāsū cōnfectum est.
남은 여행은 사고없이 (잘) 끝났다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus mīlitat7)
Sed iam tu, Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 290:1)
eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 65 1:2)
Is reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat:
(카이사르, 내란기, 1권 8:4)
Quo ex oppido cum legati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci, obsides dari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 12장3)
est autem multiplex et tortuosa arcetque et continet sive illud aridum est sive umidum quod recepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum adstringitur tum relaxatur, atque omne quod accepit cogit et confundit, ut facile et calore, quem multum habet, et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque confecta in reliquum corpus dividantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:3)
quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:3)
quodsi expectando et desiderando pendemus animis, cruciamur, angimur, pro di inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:1)
Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa, "videtisne," inquit, "milites, captivorum orationem cum perfugis convenire?
(카이사르, 내란기, 2권 39:5)
Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장1)
His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit;
(카이사르, 내란기, 1권 32:1)
At veteranae legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros receperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 28:8)
qui cum interitum exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 100:5)
qui cum interitum exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 100:7)
Igitur si corpus gravitate omni destitutum in spatiis liberis sola vi insita moveatur, ac detur tum motus totus sub initio, tum etiam motus reliquus post spatium aliquod confectum, dabitur spatium totum quod corpus infinito tempore describere potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION