라틴어 문장 검색

Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua , vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 10:1)
Item Veronae thermas et palatium fecit et a porta usque ad palatium porticum addidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 15:4)
Item Ticino palatium, thermas, amphitheatrum, et alios muros civitatis fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 15:7)
qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 4장6)
Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 27장7)
tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam, ut opinor L. Cotta L. Torquato consulibus:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 5:1)
fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 2:1)
dedicatisque thermis atque gymnasio senatui quoque et equiti oleum praebuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:2)
et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta cele[b]riter extructis munus edidit apparatissimum largissimumque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:4)
ne quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 2:5)
Idem muneribus quotannis placabantur, ut regi Ecbatanis, ubi aestiva solebat agere, Babylonem remigranti tutus per ea loca transitus esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:76)
sed vos saevas inponite leges, ut praeceptori verborum regula constet, ut legat historias, auctores noverit omnes tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis, quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII111)
Lateranus ad illos thermarum calices inscriptaque lintea vadit maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis amnibus et Rheno atque Histro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII66)
omnis convictus, thermae, stationes, omne theatrum de Rutilo;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI2)
Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai corpora vi quadam per viscera viva per artus sollicitata suis trepidant in sedibus intus, inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas, scire licet nullo primordia posse dolore temptari nullamque voluptatem capere ex se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION