라틴어 문장 검색

dixit pater Iacob: " Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt ".
아버지 야곱이 그들에게 말하였다. “너희가 내게서 자식들을 빼앗아 가는구나! 요셉이 없어졌고 시메온도 없어졌는데, 이제 벤야민마저 데려가려 하는구나. 이 모든 것이 나에게 들이닥치다니!” (불가타 성경, 창세기, 42장36)
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius.
그러고 나서 요셉은 자기 아우 벤야민의 목을 껴안고 울었다. 벤야민도 그의 목을 껴안고 울었다. (불가타 성경, 창세기, 45장14)
Iamque capilli eius renasci coeperant, postquam rasi sunt.
그런데 그의 깎인 머리카락이 다시 자라기 시작하였다. (불가타 성경, 판관기, 16장22)
Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur.
태양은 뜨고 지지만 떠올랐던 그곳으로 서둘러 간다. (불가타 성경, 코헬렛, 1장5)
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:
여러분은 썩어 없어지는 씨앗이 아니라 썩어 없어지지 않는 씨앗, 곧 살아 계시며 영원히 머물러 계시는 하느님의 말씀을 통하여 새로 태어났습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장23)
Ex aqua quippe et Spiritu sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale templum Deo constituimur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:7)
Illic Donatus rector, patronus et heres, Gramatice precepta docens uiciumque recidens, Doctrina, uerbis, studio, racione, figura Ampliat, extollit, ditat, deffendit, honestat Gramaticam nomenque sibi speciale meretur Vt non gramaticus dicatur, at emphasis ipsam Gramaticam uocat hunc, signans sub nomine numen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:2)
Qualiter exemplum de se parit, immo recisa Parte sui, curtata parens sibi pignora gignit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:18)
Imperat hic Mars igne calens, fecundus in ira, Bella serens siciensque lites nostrique sititor Sanguinis, excuciens pacem fedusque recidens, Qui regni uiolare fidem, mutare potentes Gaudet, flammantis uestitus crine comete, Qui parat arma uiris, cogit sperare furentes, Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:3)
Vt rosa spineti compensat flore rigorem, Vt dulcore suo fructum radicis amare Ramus adoptiuus redimit, sic crimina matris Ista luit, matrem facit sua nata renasci, Vt sic munda ream, corruptam uirgo, pudica Effrontem, miseram felix humilisque superbam Abluat et uite pariat sua filia matrem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:4)
Juxta enim ipsius fidele testimonium, homo mea actione nascitur, Dei auctoritate renascitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:99)
Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores placeant, aut recisi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:3)
Clausos aquarum fontes et cataractas indicare causas erroris ad animae sanitatem esse recidendas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:1)
Et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae sementes in loco prae- pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 13:4)
Secutusque acclamationem rogantium, sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedidit occidendos, sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis, acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam, in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem, hoc genere poenarum extinxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION