라틴어 문장 검색

et simul cohibitus et repulsus et reverberatus, adeo ut induat motum alternativum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:3)
Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:1)
Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit, ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut Orienti iam proximus, cladibus apud Amidam mederetur acceptis, et redintegrato supplementis exercitu, impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat (ni caelestis ratio impensiorque repelleret cura multorum) Mesopotamia relicta post terga, per extenta spatia signa moturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 17:1)
Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: " Egredimini, cuncti, foras! ". Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis.
요셉은 자기 곁에 서 있는 모든 이들 앞에서 더 이상 자신을 억제하지 못하고, “모두들 물러가게 하여라.” 하고 외쳤다. 그래서 요셉이 형제들에게 자신을 밝힐 때, 그 곁에는 아무도 없었다. (불가타 성경, 창세기, 45장1)
Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
모세가 바다 위로 손을 뻗었다. 주님께서는 밤새도록 거센 샛바람으로 바닷물을 밀어내시어, 바다를 마른 땅으로 만드셨다. 그리하여 바닷물이 갈라지자, (불가타 성경, 탈출기, 14장21)
sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?" ".
한 달 내내, 너희 콧구멍에서 그것이 나와 구역질이 날 때까지다. 너희 가운데에 있는 주님을 너희가 배척하고, 그 앞에서 ′우리가 어쩌자고 이집트를 떠났던가?′ 하면서 울었기 때문이다.’” (불가타 성경, 민수기, 11장20)
Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant ".
내가 선택하는 바로 그 사람의 지팡이에서 싹이 돋을 것이다. 이렇게 하여 이스라엘 자손들이 너희에게 투덜거리는 것을 멈추게 하겠다.” (불가타 성경, 민수기, 17장20)
Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere.
다윗은 이런 말로 부하들을 꾸짖으며 사울을 치는 것을 허락하지 않았다. 사울은 굴에서 나와 제 길을 갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 24장8)
Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.
그러고 나서 다윗은 주님을 위하여 제단을 쌓고 번제물과 친교 제물을 바쳤다. 주님께서 나라를 위하여 바치는 그의 간청을 들어주시니, 이스라엘에 내리던 재난이 그쳤다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장25)
Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem.
내 입으로 자네들의 기운을 북돋우며 내 입술의 연민은 슬픔을 줄여 줄 수 있지. (불가타 성경, 욥기, 16장5)
Aquam lasso non dedisti et esurienti cohibuisti panem.
자네는 목마른 이에게 물을 주지 않았고 배고픈 이에게 먹을 것을 거절하였네. (불가타 성경, 욥기, 22장7)
Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
그러나 그분은 유일하신 분, 누가 그분을 말릴 수 있으리오? 그분께서 원하시면 해내고야 마시거늘. (불가타 성경, 욥기, 23장13)
Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum palato suo adhaerebat.
귀족들은 소리를 죽이고 그들의 혀는 입천장에 붙었지. (불가타 성경, 욥기, 29장10)
Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
그러나 악인들에게는 빛이 거부되고 들어 올린 팔은 꺾인다. (불가타 성경, 욥기, 38장15)
Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo et iustitias eius non reppuli a me;
그분의 모든 법규를 내 앞에 두고 그분의 규범을 내게서 물리치지 않았기 때문이네. (불가타 성경, 시편, 18장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION