라틴어 문장 검색

Intercessores enim et legati ab eadem urbe saepius Archas ad praefatos principes descenderant, plurima dona afferentes et ampliora promittentes si urbi rebusque suis parcerent et non huic facerent sicut Albariae et Marrae aliisque civitatibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:5)
Attamen consilio suorum victus, concessit magnificis illius intercessoribus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:6)
Et ideo inito consilio, pecuniam plurimam byzantiorum regi per secretarios intercessores spoponderunt, sed et in singulis annis grande talentum [0657D] dare, si modo non civitatem obsidens et expugnans parceret vitae eorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:3)
Per hoc idem tempus, rumoribus exciti variis, Aegyptii venere complures, genus hominum controversum et assuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si compulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 1:1)
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano.
(아풀레이우스, 변명 58:3)
Quodque nulla alia sibi pateret via, tanquam principi Christiano et utriusque amico communi, qua fidem suam erga Deum et homines exsolveret, quam ut se pacis et concordiae inter eos intercessorem offeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:7)
de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장14)
cogitarent ipsi quotiens repetundarum aliqui arguerentur plura uxoribus obiectari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장7)
et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium accusationum complementum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장2)
C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장2)
Post auditi Cyrenenses et accusante Anchario Prisco Caesius Cordus repetundarum damnatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장1)
nec dubie repetundarum criminibus haerebant, sed cuncta quaestione maiestatis exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario fine praevertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장9)
talia dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et ceteri qui non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam statui videbant, circumsistunt Caesarem ante acta deprecantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장8)
ut minus decora haec, ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis modum usque ad dena sestertia quem egressi repetundarum tenerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장13)
damnatus et lege repetundarum Cadius Rufus accusantibus Bithynis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION