라틴어 문장 검색

Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, μέσα tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 19:1)
neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae imposuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 433:1)
quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장88)
quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:11)
Sed ne faciam, quod reprehendo, omnia ista, quae ita extra rem sunt, ut ne circa rem quidem sint, relinquam.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 33:1)
sic tamen affectum meum rexi, ut nec relinquerem quicquam, quod exigi deberet a bono fratre, nec facerem, quod reprehendi posset in principe.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 96:3)
exercent sese ad cursuram, [fugiunt] sed ei si reprehensi sunt, faciunt de malo peculium quod nequeunt . augent ex pauxillo * de parant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 13)
et bene satis fecit, in quo reprehensus est, quod Mopso Amyntam com- parasset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 183)
P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse ipsum in quo reprehenduntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 1:3)
Solet enim fieri et frequenter accidit, ut ad horam contristetur, cum re-prehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus, quia corripitur, sed timet displicere deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est, et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:7)
idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:4)
quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquam a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:4)
quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:5)
ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 167:3)
potest evenire, ut in aliis reprehendenda sint, quae ipsi fecerimus, ut obiicit Tubero Ligario, quod in Africa fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 79:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION