라틴어 문장 검색

quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:3)
Recte necne crocum floresque perambulet Attaefabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere conerquae grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit,uel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,uel quia turpe putant parere minoribus et, quaeinberbes didicere, senes perdenda fateri.
(호라티우스의 두번째 편지, 134)
Tollensque mulier viros abscondit et ait: " Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent;
그러나 그 여자는 두 사람을 데려다가 숨겨 놓고 말하였다. “그 사람들이 저에게 온 것은 맞습니다만 어디에서 왔는지는 몰랐습니다. (불가타 성경, 여호수아기, 2장4)
Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
나의 정당함을 움켜쥐고 놓지 않으며 내 양심은 내 생애 어떤 날도 부끄러워하지 않으리라. (불가타 성경, 욥기, 27장6)
Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere ".
그래서 저 자신을 부끄럽게 여기며 먼지와 잿더미에 앉아 참회합니다. 맺음말 (불가타 성경, 욥기, 42장6)
Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum.
인간의 자비는 제 이웃에게 미치지만 주님의 자비는 모든 생명체에 미친다. 그분께서는 그들을 꾸짖고 훈육하고 가르치시며 목자처럼 당신 양 떼를 돌아오게 하신다. (불가타 성경, 집회서, 18장13)
Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
그들은 예수님께서 하신 말씀을 빌미로 백성 앞에서 그분을 붙잡지 못하였을 뿐만 아니라, 그분의 답변에 경탄하며 입을 다물었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 20장26)
quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia.
마음이 우리를 단죄하더라도 그렇습니다. 하느님께서는 우리의 마음보다 크시고 또 모든 것을 아시기 때문입니다. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 3장20)
Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum
사랑하는 여러분, 마음이 우리를 단죄하지 않으면 우리는 하느님 앞에서 확신을 가지게 됩니다. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 3장21)
In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:1)
Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum primo nostrum vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur, sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre consolationis, quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi adversum, licet consuetudini incognitum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:11)
Hoc quidem et Hieronymus adversus eorum calumnias reddidit, qui ob id catholicos tractatores reprehendendos autumant, quod suis scriptis infidelium testimonia vel dicta inserere praesumant, quasi eis auctoritatem tribuant, qui nulla digni sunt auctoritate, et quasi maculare sacras sententias possit veritas per infideles prolata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:1)
Non ad id ad quod instituitur accomodabitur aliqua pars argumentationis, si res ex vitio hominis vituperabitur, ut si quis doctrinam ex alicujus docti vitiis reprehendat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:7)
Alioquin ut supra quoque meminimus, cujusque populi fides, quantamcunque astruat falsitatem refelli non poterit, etsi in tantam devoluta sit caecitatem ut idolum quodlibet Deum esse ac coeli ac terrae creatorem fateatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:4)
Quantum cachinnum philosophis et Graecis sapientiam quaerentibus apostoli movissent, Filium Dei praedicantes, si in ipso statim praedicationis exordio sic confutari possent, ut qui eos primum praedicare ac docere oportebat ipsi se nescire faterentur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION