-
Erunt officia antelucana, in quae incidere impune ne Catoni quidem licuit, quem tamen C. Caesar ita reprehendit ut laudet.
- (소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 2:1)
-
Pertinet ad profectum tuum a disertissimo viro discere, quid laudandum quid reprehendendum, simul ita institui, ut verum dicere assuescas.
- (소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 1:2)
-
itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel reprehendi me a ceteris facile patiebar, sic Isocrates videtur testimonio Platonis aliorum iudicia debere contemnere.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:1)
-
quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum, reprendere Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 59:3)
-
quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:4)
-
In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:7)
-
nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,nec, cum uenari uolet ille, poemata panges.
- (호라티우스의 첫번째 편지, 1819)
-
nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, nec, cum venari volet ille, poemata panges.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1817)
-
Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 1:1)
-
homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:6)
-
Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur.
- (소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:3)
-
et verecundius ipsi de sese scribant necesse est, si quid est laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum est.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 11:3)
-
ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:2)
-
ut hoc, quod alias in servis quoque reprehendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 45:2)
-
Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem.
- (소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 1:1)