라틴어 문장 검색

" Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ".
불평꾼이 전능하신 분과 논쟁하려는가? 하느님을 비난하는 자는 응답하여라. 욥의 첫째 답변 (불가타 성경, 욥기, 40장2)
non de caritate illius dissensio nascitur, sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere, inperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:10)
Haec illi malivoli reprehensores dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 7:1)
Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas, partim rudes inchoatasque, partim non probas, easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 5:1)
quare, cum nullum sit tam grandis exornationis quam vulgare illustre, videtur quod quisquis versificator debeat ipsum uti.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 3:3)
est enim exornatio alicuius convenientis additio.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 10:3)
sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:5)
P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:2)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
Itaque illud superius exornatio dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 2:4)
Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:1)
nam confirmatio primae ac secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt, quibus subiiciuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION