라틴어 문장 검색

Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam viam meam,
하느님은 나의 견고한 요새이시며 나의 길을 온전하게 놓아 주셨네. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장33)
Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae.
오른쪽에서 떼거리가 들고일어나 나를 몰아대고 나를 거슬러 멸망의 길을 닦는다네. (불가타 성경, 욥기, 30장12)
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
그 고랑에 물을 대시고 두둑을 고르시며 비로 부드럽게 하시어 새싹들에게 강복하십니다. (불가타 성경, 시편, 65장11)
Complanavit semitam irae suae non pepercit a morte animabus eoru et vitam eorum in peste conclusit.
당신 분노의 길을 닦으시어 저들의 목숨을 죽음에서 구하지 않으시고 저들의 생명을 흑사병에게 넘기셨다. (불가타 성경, 시편, 78장50)
Iter pigrorum quasi saepes spinarum, via sollertium complanata.
게으름뱅이의 길은 가시밭 같지만 올곧은 이들의 앞길은 잘 닦여 있다. (불가타 성경, 잠언, 15장19)
Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi.
율법을 지키는 이는 자신의 생각을 다스리고 주님을 경외함은 지혜로써 완성된다. (불가타 성경, 집회서, 21장11)
Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas.
의인의 길은 올바릅니다. 당신께서 닦아 주신 의인의 행로는 올곧습니다. (불가타 성경, 이사야서, 26장7)
Si vero qui de ea tractaverunt, docere quod intendebant potuerunt, et quod clausum erat aperire, quid opus erat unum post alium scribere, et quod ille jam aperuerat, hunc postea reserare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:7)
Reserato ergo locello astitit, aspexit, et eodem momento in amentiam versum tradidit illum Dominus in reprobum sensum, ac poena sua didicit quia praesumpsisset , quod non licuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:3)
Ego quoddam aliud vobis cupio reserare quod mente gero, quod multorum scio corda latere, vos tamen ignorare non credo, quod amor quidam est purus, et quidam dicitur esse mixtus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:7)
Qualiter aura fremit, fluit aer, fluctuat unda, Quam primo Zephirus complanat flamine leni, Si maris excuciat borealis turbo soporem, Vel maris instantes cogat uigilare procellas, Sic animi fluitant et mentes mentibus instant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:2)
Qualiter ars logice, tamquam uia, ianua, clauis, Ostendit, reserat, aperit secreta sophie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:23)
Instrumenta prius manibus prefecta relinquens, Ingreditur lathomi studium, domat arte rigorem Marmoris et primum partes complanat ad unguem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:35)
Post Racionis opes et tantum munus, Honestas Thesaurum reserat proprium iuuenemque suarum Custodem decernit opum, deponit in illo Quidquid habet, ius omne boni transfundit in illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:1)
Hec docet ut maculas animi complanet et omnes Deponat nubes odii, mens cerea fiat, Si respersa semel fuerit pietatis oliuo, Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis Deuiet a recto, ne, si pietate remissus Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION