라틴어 문장 검색

Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus.
하늘아, 이를 두고 깜짝 놀라라. 소스라치고 몸서리쳐라. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 2장12)
non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quamdiu correctionis eius spes ulla relucet.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:4)
Nec mirum, cum longe ante hanc expeditionem in partibus Graeciae, Romaniae, Syriae, Boemundi semper fama claruit, bellum inhorruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:6)
Sic utrinque facie ad faciem obsistentibus, crudele bellum inhorruit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:1)
Si quem in principio resilire conspexerit, tamen commutandi ejus et corrigendi non desperet profectum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:3)
Iamque clangore Martio sonantibus tubis, strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae contectum, fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus impacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 15:1)
quodque liquentibus iam brumae pruinis, omne immaduerat solum, et ruptis riparum terminis aucti, inhorruere torrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 2:3)
Statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa, licentius vagabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 1:2)
quia scilicet flamma resilit motu perniciore, vento remittente, quam procedit, vento impellente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 169:2)
veluti cum aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:4)
At in ipso temporis articulo, cum desinit filum aquae et incipit descensus in guttis, resilit ipsa aqua sursum ad evitandam discontinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:8)
Hoc autem pro certo ponendum, lucem semper in corpore aequali aut excipi et transmitti, aut resilire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:12)
Quatenus vero ad liberationem a tensura, ostendit se hic motus in aere post exuctionem in ovis vitreis remanente, in chordis, in corio, et panno, resilientibus post tensuras suas, nisi tensurae illae per moram invaluerint, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:10)
ideo resilirent et contraherent se corpora tensa, ne sequeretur vacuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:20)
Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION