라틴어 문장 검색

Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos.
양들과 염소들이 끼리끼리 짝짓기 하는 시기에, 내가 꿈속에서 눈을 들어 보니, 암컷들과 교미하고 있는 수컷들이 줄쳐진 것, 얼룩진 것, 반점이 있는 것뿐이었소. (불가타 성경, 창세기, 31장10)
Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban.
그분이 말씀하시기를 ‘눈을 들어 보아라. 암컷들과 교미하고 있는 수컷들이 모두 줄쳐진 것, 얼룩진 것, 반점이 있는 것뿐이다. 라반이 너에게 어떻게 하는지 내가 다 보았다. (불가타 성경, 창세기, 31장12)
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
모세는 그 피의 절반을 가져다 여러 대접에 담아 놓고, 나머지 절반은 제단에 뿌렸다. (불가타 성경, 탈출기, 24장6)
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: " Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ".
모세는 피를 가져다 백성에게 뿌리고 말하였다. “이는 주님께서 이 모든 말씀대로 너희와 맺으신 계약의 피다.” (불가타 성경, 탈출기, 24장8)
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio,
시온 산의 모든 지역과 그 회중 위에 낮에는 구름을, 밤에는 타오르는 불길로 연기와 광채를 만들어 주시리라. 정녕 주님의 영광이 모든 것을 덮어 주는 지붕과 (불가타 성경, 이사야서, 4장5)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Cultus, forma, color, species, audacia, cursus Ditat eum nec in hec patitur sibi damna, quod illum Respersus candore color subrufus inaurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:2)
Subtilis respergit eum mixtura coloris, Sed fugiens oculos, uisum color ille recusat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:4)
Glaucus ei color arridet, respergit eundem Imber et irriguo ros compluit imbre iugalem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:9)
currum Conscendit currusque decor cumulatus habundat Plenius et roseo flammatur sidere uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:11)
Progreditur Fronesis, flammata palacia Martis Ingrediens, stupet insultus irasque caloris Quem parit ille locus qui, totus in igne uaporans, Nil nouit nisi feruores ignisque procellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:1)
Imperat hic Mars igne calens, fecundus in ira, Bella serens siciensque lites nostrique sititor Sanguinis, excuciens pacem fedusque recidens, Qui regni uiolare fidem, mutare potentes Gaudet, flammantis uestitus crine comete, Qui parat arma uiris, cogit sperare furentes, Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:3)
Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
Gaudia plena uigent, nullo respersa labore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:4)
Hic ardent Seraphin, flammata calore superne Lucis et eterni solis radiata nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION